top of page

Geographia phantastica


Anno 1630 philosophus et theologus calvinisticus germanus Iohannes Henricus Alstedius operam maximam edidit sub titulo "Encyclopaedia septem tomis distincta" cuius in parte geographica Americam nostram meridionalem in quindecim partes divisam ac portentis incolatam descripsit.

“America meridionalis est peninsula similis ingenti cuidam pyramidi, [...] Regiones ipsius multae sunt, & prope innumerabiles, e quibus praecipuae sunt istae quindecim. [...]

2. Peruvia: [...] Peruviani ante Christianorum adventum loco equorum habuerunt oves camelis non absimiles, equorum magnitudine, qui possunt virum per aliquot passuum millia vehere. Hic olim fuerunt gigantes, qui quattuor virorum longitudinem aequarunt aut superarunt. [...]

3. Chili seu Chile: [...] nomen habens a frigore, quod interdum his locis tam est vehemens, ut equos cum sessoribus penitus constringat, & marmoris instar induret. Chili enim barbarorum lingua significat frigus. [...]

10. Regio Turcomanorum [sic]: in qua sunt Hispanorum coloniae.

11. Regio gigantum sive Patagonum, alias Patagonica & Chica, prope fretum Magellanicum, habens gigantes 10 pedum altitudine [i.e. fere 3 metra].

12. Plata: cuius incolae tanta pedum velocitate pollent, ut equi aut cervi aëripedis cursum superent, vel certe aequent.”

Ex Johannis Henrici Alstedii Encyclopaediae libro XVIII pars III cap. IV (V).6

Commentariola praecipua
Vuelve pronto
Una vez que se publiquen entradas, las verás aquí.
Commentariola recentiora
Archivum
Quaere per indices (tags)
Sequere nos
  • Facebook Basic Square
bottom of page